monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 56, 2
Sed cum de terra eradicatur, si tunc cum terra sibi adhaerente deponitur, ita quod in queckborn non purgatur, ut dictum est, tunc ad multas inutilitates magicorum et fantasmagorias nociva est, velut etiam multa mala cum idolis aliquando facta sunt . Quod si quis vir aut per magica, aut per ardorem corporis sui incontinens est, accipiat speciem feminae huius herbae quae in praedicto fonte purgata est, et hoc quod in eadem herba, inter pectus et umbilicum suum per tres dies et per tres noctes ligatum habeat, et postea eumdem fructum in duas partes dividat, atque super utrumque lanckun partem unam per tres dies et per tres noctes ligatum teneat.